- PHORMIO
- I.PHORMIOArchon Athenis, Olymp. 96. An. 1.II.PHORMIOCrotoniata dux, bellô navali Lacedaemonios vicit. Item dux Atheniensium, post Calliam, in bello Peloponnesiaco, Polyaen. l. 3. c. 4. de quo Scholia, in Aristoph. Equit. Dux Atheniensium, rei nauticae peritissimus, felicissime aliquoties res mari gessit; in praelio duplici contra Lacedaemonios navali 57. naves victor depressit. Diodor. Sic. l. 12. Thucyd. l. 2.III.PHORMIOphilosophus; Thucyd. l. 2. Peripateticus, Cicer. l. 2. de Orat. c. 18. Cum, inquit, Annibal Carthagine expulsus, Ephesum ad Antiochum venisset exul, et ad Phormionem audiendum, propterea quod eius nomen erat magnâ apud omnes gloriâ, invitatus esset ab hospitibus suis, —— locutus esse dicitur homo copiosus aliquot horas de Imperatoris officio, ac de omni re militari. Tum cum ceteri, qui illum audierant, vehementer essent delectati, quaerebant ab Annibale, quidnam ipse de illo philosopho iudicaret. Hîc Poenus non optime Graece, sed tamen libere respondisse fertur, multos se deliros senes saepe vidisse, sed qui magis, quam Phormio deliraret, vidisse neminem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.